| Chapter 4 |
1 |
Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum -
|
2 |
rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola -
|
3 |
factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino -
|
4 |
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius -
|
5 |
ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius -
|
6 |
dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua -
|
7 |
nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius -
|
8 |
dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum -
|
9 |
et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum -
|
10 |
dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra -
|
11 |
nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua -
|
12 |
cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram -
|
13 |
dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear -
|
14 |
ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me -
|
15 |
dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum -
|
16 |
egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden -
|
17 |
cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch -
|
18 |
porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech -
|
19 |
qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella -
|
20 |
genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum -
|
21 |
et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo -
|
22 |
Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma -
|
23 |
dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum -
|
24 |
septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies -
|
25 |
cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain -
|
26 |
sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini -
|