| Chapter 13 |
1 |
ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam -
|
2 |
erat autem dives valde in possessione argenti et auri -
|
3 |
reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai -
|
4 |
in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini -
|
5 |
sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula -
|
6 |
nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter -
|
7 |
unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra -
|
8 |
dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus -
|
9 |
ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam -
|
10 |
elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor -
|
11 |
elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo -
|
12 |
Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis -
|
13 |
homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis -
|
14 |
dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem -
|
15 |
omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum -
|
16 |
faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit -
|
17 |
surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam -
|
18 |
movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino -
|