| Chapter 14 |
1 |
factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium -
|
2 |
inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor -
|
3 |
omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis -
|
4 |
duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo -
|
5 |
igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim -
|
6 |
et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine -
|
7 |
reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar -
|
8 |
et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri -
|
9 |
scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque -
|
10 |
vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem -
|
11 |
tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt -
|
12 |
necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis -
|
13 |
et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram -
|
14 |
quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan -
|
15 |
et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci -
|
16 |
reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum -
|
17 |
egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis -
|
18 |
at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi -
|
19 |
benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram -
|
20 |
et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus -
|
21 |
dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi -
|
22 |
qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae -
|
23 |
quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram -
|
24 |
exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas -
|