| Chapter 31 |
1 |
postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus -
|
2 |
animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius -
|
3 |
maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum -
|
4 |
misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges -
|
5 |
dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum -
|
6 |
et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro -
|
7 |
sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi -
|
8 |
si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt -
|
9 |
tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi -
|
10 |
postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum -
|
11 |
dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum -
|
12 |
qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban -
|
13 |
ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae -
|
14 |
responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri -
|
15 |
nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum -
|
16 |
sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac -
|
17 |
surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit -
|
18 |
tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan -
|
19 |
eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui -
|
20 |
noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret -
|
21 |
cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad -
|
22 |
nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob -
|
23 |
qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad -
|
24 |
viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob -
|
25 |
iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium -
|
26 |
et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio -
|
27 |
cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara -
|
28 |
non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc -
|
29 |
valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius -
|
30 |
esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos -
|
31 |
respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas -
|
32 |
quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola -
|
33 |
ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis -
|
34 |
illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti -
|
35 |
ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est -
|
36 |
tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me -
|
37 |
et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te -
|
38 |
idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi -
|
39 |
nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas -
|
40 |
die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis -
|
41 |
sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus -
|
42 |
nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri -
|
43 |
respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis -
|
44 |
veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te -
|
45 |
tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum -
|
46 |
dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum -
|
47 |
quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae -
|
48 |
dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis -
|
49 |
intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis -
|
50 |
si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit -
|
51 |
dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te -
|
52 |
testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans -
|
53 |
Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac -
|
54 |
immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi -
|
55 |
Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum -
|