| Chapter 39 |
1 |
igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat -
|
2 |
fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui -
|
3 |
qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius -
|
4 |
invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant -
|
5 |
benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam -
|
6 |
nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu -
|
7 |
post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum -
|
8 |
qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua -
|
9 |
nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum -
|
10 |
huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum -
|
11 |
accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret -
|
12 |
et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras -
|
13 |
cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam -
|
14 |
vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem -
|
15 |
et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras -
|
16 |
in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum -
|
17 |
et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi -
|
18 |
cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras -
|
19 |
his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde -
|
20 |
tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus -
|
21 |
fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris -
|
22 |
qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat -
|
23 |
nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat -
|