| Chapter 45 |
1 |
non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae -
|
2 |
elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis -
|
3 |
et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti -
|
4 |
ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto -
|
5 |
nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum -
|
6 |
biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti -
|
7 |
praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis -
|
8 |
non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti -
|
9 |
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris -
|
10 |
et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides -
|
11 |
ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides -
|
12 |
en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos -
|
13 |
nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me -
|
14 |
cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius -
|
15 |
osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum -
|
16 |
auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius -
|
17 |
dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan -
|
18 |
et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae -
|
19 |
praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes -
|
20 |
ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt -
|
21 |
fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere -
|
22 |
singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis -
|
23 |
tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes -
|
24 |
dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via -
|
25 |
qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob -
|
26 |
et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis -
|
27 |
illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius -
|
28 |
et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar -
|