| Chapter 1 |
1 |
haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt -
|
2 |
Ruben Symeon Levi Iuda -
|
3 |
Isachar Zabulon et Beniamin -
|
4 |
Dan et Nepthalim Gad et Aser -
|
5 |
erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat -
|
6 |
quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa -
|
7 |
filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram -
|
8 |
surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph -
|
9 |
et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis -
|
10 |
venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra -
|
11 |
praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses -
|
12 |
quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant -
|
13 |
oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis -
|
14 |
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur -
|
15 |
dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua -
|
16 |
praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate -
|
17 |
timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares -
|
18 |
quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis -
|
19 |
quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt -
|
20 |
bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis -
|
21 |
et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos -
|
22 |
praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate -
|