| Chapter 4 |
1 |
respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus -
|
2 |
dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga -
|
3 |
ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses -
|
4 |
dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam -
|
5 |
ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob -
|
6 |
dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis -
|
7 |
retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae -
|
8 |
si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis -
|
9 |
quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem -
|
10 |
ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum -
|
11 |
dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego -
|
12 |
perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris -
|
13 |
at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es -
|
14 |
iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde -
|
15 |
loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis -
|
16 |
ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent -
|
17 |
virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa -
|
18 |
abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace -
|
19 |
dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam -
|
20 |
tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua -
|
21 |
dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum -
|
22 |
dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel -
|
23 |
dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum -
|
24 |
cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum -
|
25 |
tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es -
|
26 |
et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem -
|
27 |
dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum -
|
28 |
narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat -
|
29 |
veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel -
|
30 |
locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo -
|
31 |
et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt -
|