| Chapter 19 |
1 |
mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai -
|
2 |
nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione montis -
|
3 |
Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis Israhel -
|
4 |
vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi -
|
5 |
si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra -
|
6 |
et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios Israhel -
|
7 |
venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus -
|
8 |
responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum -
|
9 |
ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum -
|
10 |
qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua -
|
11 |
et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai -
|
12 |
constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur -
|
13 |
manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem -
|
14 |
descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua -
|
15 |
ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris -
|
16 |
iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris -
|
17 |
cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis -
|
18 |
totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis -
|
19 |
et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei -
|
20 |
descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset -
|
21 |
dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo -
|
22 |
sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos -
|
23 |
dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum -
|
24 |
cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos -
|
25 |
descendit Moses ad populum et omnia narravit eis -
|