| Chapter 21 |
1 |
haec sunt iudicia quae propones eis -
|
2 |
si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis -
|
3 |
cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul -
|
4 |
sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo -
|
5 |
quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber -
|
6 |
offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum -
|
7 |
si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt -
|
8 |
si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam -
|
9 |
sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi -
|
10 |
quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit -
|
11 |
si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia -
|
12 |
qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur -
|
13 |
qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat -
|
14 |
si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur -
|
15 |
qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur -
|
16 |
qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur -
|
17 |
qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur -
|
18 |
si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo -
|
19 |
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat -
|
20 |
qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit -
|
21 |
sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est -
|
22 |
si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint -
|
23 |
sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima -
|
24 |
oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede -
|
25 |
adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore -
|
26 |
si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit -
|
27 |
dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos -
|
28 |
si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit -
|
29 |
quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident -
|
30 |
quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus -
|
31 |
filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit -
|
32 |
si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur -
|
33 |
si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam -
|
34 |
dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit -
|
35 |
si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient -
|
36 |
sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet -
|