| Chapter 31 |
1 |
locutusque est Dominus ad Mosen dicens -
|
2 |
ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda -
|
3 |
et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere -
|
4 |
ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere -
|
5 |
marmore et gemmis et diversitate lignorum -
|
6 |
dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi -
|
7 |
tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi -
|
8 |
mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis -
|
9 |
et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua -
|
10 |
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris -
|
11 |
oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient -
|
12 |
et locutus est Dominus ad Mosen dicens -
|
13 |
loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos -
|
14 |
custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui -
|
15 |
sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur -
|
16 |
custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum -
|
17 |
inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit -
|
18 |
dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei -
|