| Chapter 1 |
1 |
vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens -
|
2 |
loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas -
|
3 |
si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum -
|
4 |
ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens -
|
5 |
immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi -
|
6 |
detractaque pelle hostiae artus in frusta concident -
|
7 |
et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita -
|
8 |
et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori -
|
9 |
intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino -
|
10 |
quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret -
|
11 |
immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum -
|
12 |
dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis -
|
13 |
intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino -
|
14 |
sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae -
|
15 |
offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris -
|
16 |
vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent -
|
17 |
confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino -
|