| Chapter 2 |
1 |
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens -
|
2 |
singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis -
|
3 |
ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab -
|
4 |
et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum -
|
5 |
iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar -
|
6 |
et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti -
|
7 |
in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon -
|
8 |
omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti -
|
9 |
universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur -
|
10 |
in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur -
|
11 |
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti -
|
12 |
iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai -
|
13 |
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti -
|
14 |
in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel -
|
15 |
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta -
|
16 |
omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur -
|
17 |
levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur -
|
18 |
ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud -
|
19 |
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti -
|
20 |
et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur -
|
21 |
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti -
|
22 |
in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis -
|
23 |
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti -
|
24 |
omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur -
|
25 |
ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai -
|
26 |
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti -
|
27 |
iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran -
|
28 |
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti -
|
29 |
de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan -
|
30 |
cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti -
|
31 |
omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur -
|
32 |
hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta -
|
33 |
Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi -
|
34 |
feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum -
|