| Chapter 5 |
1 |
locutusque est Dominus ad Mosen dicens -
|
2 |
praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo -
|
3 |
tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum -
|
4 |
feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi -
|
5 |
locutus est Dominus ad Mosen dicens -
|
6 |
loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint -
|
7 |
confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint -
|
8 |
sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia -
|
9 |
omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent -
|
10 |
et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit -
|
11 |
locutus est Dominus ad Mosen dicens -
|
12 |
loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens -
|
13 |
dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro -
|
14 |
si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur -
|
15 |
adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium -
|
16 |
offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino -
|
17 |
adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam -
|
18 |
cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit -
|
19 |
adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi -
|
20 |
sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero -
|
21 |
his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur -
|
22 |
ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen -
|
23 |
scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit -
|
24 |
et dabit ei bibere quas cum exhauserit -
|
25 |
tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius -
|
26 |
pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas -
|
27 |
quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo -
|
28 |
quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos -
|
29 |
ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit -
|
30 |
maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt -
|
31 |
maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam -
|