| Chapter 13 |
1 |
profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan -
|
2 |
ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens -
|
3 |
mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus -
|
4 |
fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina -
|
5 |
de tribu Ruben Semmua filium Zecchur -
|
6 |
de tribu Symeon Saphat filium Huri -
|
7 |
de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne -
|
8 |
de tribu Isachar Igal filium Ioseph -
|
9 |
de tribu Ephraim Osee filium Nun -
|
10 |
de tribu Beniamin Phalti filium Raphu -
|
11 |
de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi -
|
12 |
de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi -
|
13 |
de tribu Dan Ammihel filium Gemalli -
|
14 |
de tribu Aser Sthur filium Michahel -
|
15 |
de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi -
|
16 |
de tribu Gad Guhel filium Machi -
|
17 |
haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue -
|
18 |
misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes -
|
19 |
considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures -
|
20 |
ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris -
|
21 |
humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt -
|
22 |
cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath -
|
23 |
ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est -
|
24 |
pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt -
|
25 |
qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel -
|
26 |
reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita -
|
27 |
venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae -
|
28 |
et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest -
|
29 |
sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi -
|
30 |
Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis -
|
31 |
inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam -
|
32 |
alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est -
|
33 |
detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est -
|
34 |
ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur -
|