| Chapter 21 |
1 |
quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam -
|
2 |
at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius -
|
3 |
exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema -
|
4 |
profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris -
|
5 |
locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo -
|
6 |
quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum -
|
7 |
venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo -
|
8 |
et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet -
|
9 |
fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur -
|
10 |
profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth -
|
11 |
unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam -
|
12 |
et inde moventes venerunt ad torrentem Zared -
|
13 |
quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos -
|
14 |
unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon -
|
15 |
scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum -
|
16 |
ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam -
|
17 |
tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant -
|
18 |
puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana -
|
19 |
de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth -
|
20 |
de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum -
|
21 |
misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens -
|
22 |
obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos -
|
23 |
qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum -
|
24 |
a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum -
|
25 |
tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius -
|
26 |
urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon -
|
27 |
idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon -
|
28 |
ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon -
|
29 |
vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon -
|
30 |
iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba -
|
31 |
habitavit itaque Israhel in terra Amorrei -
|
32 |
misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores -
|
33 |
verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai -
|
34 |
dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon -
|
35 |
percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius -
|