| Chapter 25 |
1 |
morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab -
|
2 |
quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum -
|
3 |
initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus -
|
4 |
ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel -
|
5 |
dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor -
|
6 |
et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi -
|
7 |
quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione -
|
8 |
ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel -
|
9 |
et occisi sunt viginti quattuor milia homines -
|
10 |
dixitque Dominus ad Mosen -
|
11 |
Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo -
|
12 |
idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei -
|
13 |
et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel -
|
14 |
erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis -
|
15 |
porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum -
|
16 |
locutusque est Dominus ad Mosen dicens -
|
17 |
hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos -
|
18 |
quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor -
|