| Chapter 36 |
1 |
accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt -
|
2 |
tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri -
|
3 |
quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur -
|
4 |
atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat -
|
5 |
respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est -
|
6 |
et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus -
|
7 |
ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua -
|
8 |
et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis -
|
9 |
nec sibi misceantur tribus sed ita maneant -
|
10 |
ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum -
|
11 |
et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui -
|
12 |
de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum -
|