| Chapter 2 |
1 |
profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore -
|
2 |
dixitque Dominus ad me -
|
3 |
sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem -
|
4 |
et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos -
|
5 |
videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir -
|
6 |
cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis -
|
7 |
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit -
|
8 |
cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab -
|
9 |
dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem -
|
10 |
Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe -
|
11 |
quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim -
|
12 |
in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus -
|
13 |
surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum -
|
14 |
tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus -
|
15 |
cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio -
|
16 |
postquam autem universi ceciderunt pugnatores -
|
17 |
locutus est Dominus ad me dicens -
|
18 |
tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar -
|
19 |
et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem -
|
20 |
terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim -
|
21 |
populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis -
|
22 |
sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens -
|
23 |
Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis -
|
24 |
surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium -
|
25 |
hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur -
|
26 |
misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens -
|
27 |
transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram -
|
28 |
alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum -
|
29 |
sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis -
|
30 |
noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides -
|
31 |
dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam -
|
32 |
egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa -
|
33 |
et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo -
|
34 |
cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam -
|
35 |
absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus -
|
36 |
ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis -
|
37 |
absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster -
|