| Chapter 21 |
1 |
accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel -
|
2 |
locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta -
|
3 |
dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum -
|
4 |
egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim -
|
5 |
et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem -
|
6 |
porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim -
|
7 |
et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim -
|
8 |
dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes -
|
9 |
de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina -
|
10 |
filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est -
|
11 |
Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum -
|
12 |
agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum -
|
13 |
dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis -
|
14 |
et Iether et Isthimon -
|
15 |
et Helon Dabir -
|
16 |
et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus -
|
17 |
de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee -
|
18 |
et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor -
|
19 |
omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis -
|
20 |
reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio -
|
21 |
de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer -
|
22 |
et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor -
|
23 |
de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon -
|
24 |
et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor -
|
25 |
porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae -
|
26 |
omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus -
|
27 |
filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas -
|
28 |
porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth -
|
29 |
et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor -
|
30 |
de tribu autem Aser Masal et Abdon -
|
31 |
et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor -
|
32 |
de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres -
|
33 |
omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis -
|
34 |
filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha -
|
35 |
et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis -
|
36 |
[de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis] -
|
37 |
et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis -
|
38 |
omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim -
|
39 |
itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo -
|
40 |
cum suburbanis suis singulae per familias distributae -
|
41 |
deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea -
|
42 |
dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt -
|
43 |
ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia -
|