| Chapter 4 |
1 |
erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel -
|
2 |
et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos -
|
3 |
Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis -
|
4 |
Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes -
|
5 |
Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis -
|
6 |
et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa -
|
7 |
habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant -
|
8 |
et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim -
|
9 |
Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan -
|
10 |
Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher -
|
11 |
Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem -
|
12 |
Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan -
|
13 |
Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas -
|
14 |
Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim -
|
15 |
Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio -
|
16 |
Baana filius Usi in Aser et in Balod -
|
17 |
Iosaphat filius Pharue in Isachar -
|
18 |
Semei filius Hela in Beniamin -
|
19 |
Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra -
|
20 |
Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes -
|
21 |
Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius -
|
22 |
erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae -
|
23 |
decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium -
|
24 |
ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu -
|
25 |
habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis -
|
26 |
et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium -
|
27 |
nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo -
|
28 |
hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi -
|
29 |
dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris -
|
30 |
et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum -
|
31 |
et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum -
|
32 |
locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille -
|
33 |
et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus -
|
34 |
et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius -
|