| Chapter 3 |
1 |
David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide -
|
2 |
tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith -
|
3 |
quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua -
|
4 |
sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem -
|
5 |
porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel -
|
6 |
Iebaar quoque et Elisama -
|
7 |
et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie -
|
8 |
necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem -
|
9 |
omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar -
|
10 |
filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat -
|
11 |
pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas -
|
12 |
et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham -
|
13 |
procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses -
|
14 |
sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae -
|
15 |
filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum -
|
16 |
de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias -
|
17 |
filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel -
|
18 |
Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia -
|
19 |
de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum -
|
20 |
Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque -
|
21 |
filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia -
|
22 |
filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero -
|
23 |
filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres -
|
24 |
filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem -
|