| Chapter 14 |
1 |
misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum -
|
2 |
cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel -
|
3 |
accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias -
|
4 |
et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon -
|
5 |
Iebar et Helisu et Eliphaleth -
|
6 |
Noga quoque et Napheg et Iaphiae -
|
7 |
Elisama et Baliada et Eliphaleth -
|
8 |
audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis -
|
9 |
porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim -
|
10 |
consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua -
|
11 |
cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim -
|
12 |
dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri -
|
13 |
alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle -
|
14 |
consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum -
|
15 |
cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim -
|
16 |
fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera -
|
17 |
divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes -
|