| Chapter 24 |
1 |
porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar -
|
2 |
mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar -
|
3 |
et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium -
|
4 |
inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo -
|
5 |
porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar -
|
6 |
descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar -
|
7 |
exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae -
|
8 |
tertia Arim quarta Seorim -
|
9 |
quinta Melchia sexta Maiman -
|
10 |
septima Accos octava Abia -
|
11 |
nona Hiesu decima Sechenia -
|
12 |
undecima Eliasib duodecima Iacim -
|
13 |
tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal -
|
14 |
quintadecima Belga sextadecima Emmer -
|
15 |
septimadecima Ezir octavadecima Hapses -
|
16 |
nonadecima Phetheia vicesima Iezecel -
|
17 |
vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul -
|
18 |
vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau -
|
19 |
hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel -
|
20 |
porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia -
|
21 |
de filiis quoque Roobiae princeps Iesias -
|
22 |
Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath -
|
23 |
filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus -
|
24 |
filius Ozihel Micha filius Micha Samir -
|
25 |
frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias -
|
26 |
filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno -
|
27 |
filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri -
|
28 |
porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos -
|
29 |
filius vero Cis Ierahemel -
|
30 |
filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum -
|
31 |
miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat -
|