| Chapter 26 |
1 |
divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph -
|
2 |
filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus -
|
3 |
Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus -
|
4 |
filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus -
|
5 |
Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus -
|
6 |
Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi -
|
7 |
filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias -
|
8 |
omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom -
|
9 |
porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo -
|
10 |
de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem -
|
11 |
Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim -
|
12 |
hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini -
|
13 |
missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum -
|
14 |
cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis -
|
15 |
Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium -
|
16 |
Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam -
|
17 |
ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini -
|
18 |
in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas -
|
19 |
hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari -
|
20 |
porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum -
|
21 |
filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli -
|
22 |
filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini -
|
23 |
Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus -
|
24 |
Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris -
|
25 |
fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith -
|
26 |
ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus -
|
27 |
de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini -
|
28 |
haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius -
|
29 |
Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos -
|
30 |
porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis -
|
31 |
Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad -
|
32 |
fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis -
|