| Chapter 3 |
1 |
post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo -
|
2 |
et locutus est -
|
3 |
pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo -
|
4 |
dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine -
|
5 |
obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine -
|
6 |
noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus -
|
7 |
sit nox illa solitaria nec laude digna -
|
8 |
maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan -
|
9 |
obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae -
|
10 |
quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis -
|
11 |
quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii -
|
12 |
quare exceptus genibus cur lactatus uberibus -
|
13 |
nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem -
|
14 |
cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines -
|
15 |
aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento -
|
16 |
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem -
|
17 |
ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore -
|
18 |
et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris -
|
19 |
parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo -
|
20 |
quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt -
|
21 |
qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum -
|
22 |
gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum -
|
23 |
viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris -
|
24 |
antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus -
|
25 |
quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit -
|
26 |
nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio -
|