| Chapter 4 |
1 |
respondens autem Eliphaz Themanites dixit -
|
2 |
si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit -
|
3 |
ecce docuisti multos et manus lassas roborasti -
|
4 |
vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti -
|
5 |
nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es -
|
6 |
timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum -
|
7 |
recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint -
|
8 |
quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos -
|
9 |
flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos -
|
10 |
rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt -
|
11 |
tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt -
|
12 |
porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius -
|
13 |
in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines -
|
14 |
pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt -
|
15 |
et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae -
|
16 |
stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi -
|
17 |
numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir -
|
18 |
ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem -
|
19 |
quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea -
|
20 |
de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt -
|
21 |
qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia -
|