| Chapter 7 |
1 |
militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius -
|
2 |
sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui -
|
3 |
sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi -
|
4 |
si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras -
|
5 |
induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est -
|
6 |
dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe -
|
7 |
memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona -
|
8 |
nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam -
|
9 |
sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet -
|
10 |
nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius -
|
11 |
quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae -
|
12 |
numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere -
|
13 |
si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo -
|
14 |
terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties -
|
15 |
quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea -
|
16 |
desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei -
|
17 |
quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum -
|
18 |
visitas eum diluculo et subito probas illum -
|
19 |
usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam -
|
20 |
peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis -
|
21 |
cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam -
|