| Chapter 8 |
1 |
respondens autem Baldad Suites dixit -
|
2 |
usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui -
|
3 |
numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est -
|
4 |
etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae -
|
5 |
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus -
|
6 |
si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae -
|
7 |
in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis -
|
8 |
interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam -
|
9 |
hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram -
|
10 |
et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia -
|
11 |
numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua -
|
12 |
cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit -
|
13 |
sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit -
|
14 |
non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius -
|
15 |
innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget -
|
16 |
humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur -
|
17 |
super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur -
|
18 |
si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te -
|
19 |
haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur -
|
20 |
Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis -
|
21 |
donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo -
|
22 |
qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet -
|