| Chapter 11 |
1 |
respondens autem Sophar Naamathites dixit -
|
2 |
numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur -
|
3 |
tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis -
|
4 |
dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo -
|
5 |
atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi -
|
6 |
ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua -
|
7 |
forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies -
|
8 |
excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces -
|
9 |
longior terrae mensura eius et latior mari -
|
10 |
si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei -
|
11 |
ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat -
|
12 |
vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat -
|
13 |
tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas -
|
14 |
si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia -
|
15 |
tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis -
|
16 |
miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis -
|
17 |
et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer -
|
18 |
et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies -
|
19 |
requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi -
|
20 |
oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae -
|