| Chapter 12 |
1 |
respondens autem Iob dixit -
|
2 |
ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia -
|
3 |
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat -
|
4 |
qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas -
|
5 |
lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum -
|
6 |
abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum -
|
7 |
nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi -
|
8 |
loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris -
|
9 |
quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit -
|
10 |
in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis -
|
11 |
nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem -
|
12 |
in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia -
|
13 |
apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam -
|
14 |
si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat -
|
15 |
si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram -
|
16 |
apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur -
|
17 |
adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem -
|
18 |
balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum -
|
19 |
ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat -
|
20 |
commutans labium veracium et doctrinam senum auferens -
|
21 |
effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans -
|
22 |
qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis -
|
23 |
qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet -
|
24 |
qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium -
|
25 |
palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios -
|