| Chapter 13 |
1 |
ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula -
|
2 |
secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum -
|
3 |
sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio -
|
4 |
prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum -
|
5 |
atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes -
|
6 |
audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite -
|
7 |
numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos -
|
8 |
numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini -
|
9 |
aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis -
|
10 |
ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis -
|
11 |
statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos -
|
12 |
memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae -
|
13 |
tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit -
|
14 |
quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis -
|
15 |
etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam -
|
16 |
et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita -
|
17 |
audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris -
|
18 |
si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar -
|
19 |
quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor -
|
20 |
duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar -
|
21 |
manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat -
|
22 |
et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi -
|
23 |
quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi -
|
24 |
cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum -
|
25 |
contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris -
|
26 |
scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae -
|
27 |
posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti -
|
28 |
qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea -
|