| Chapter 16 |
1 |
respondens autem Iob dixit -
|
2 |
audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis -
|
3 |
numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris -
|
4 |
poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea -
|
5 |
consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos -
|
6 |
roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis -
|
7 |
sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me -
|
8 |
nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei -
|
9 |
rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi -
|
10 |
collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est -
|
11 |
aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis -
|
12 |
conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit -
|
13 |
ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum -
|
14 |
circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea -
|
15 |
concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans -
|
16 |
saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum -
|
17 |
facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt -
|
18 |
haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces -
|
19 |
terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus -
|
20 |
ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis -
|
21 |
verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus -
|
22 |
atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo -
|
23 |
ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo -
|