| Chapter 18 |
1 |
respondens autem Baldad Suites dixit -
|
2 |
usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur -
|
3 |
quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis -
|
4 |
qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo -
|
5 |
nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius -
|
6 |
lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur -
|
7 |
artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum -
|
8 |
inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat -
|
9 |
tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis -
|
10 |
abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam -
|
11 |
undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius -
|
12 |
adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius -
|
13 |
devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors -
|
14 |
avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus -
|
15 |
habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur -
|
16 |
deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius -
|
17 |
memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis -
|
18 |
expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum -
|
19 |
non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius -
|
20 |
in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror -
|
21 |
haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum -
|