| Chapter 20 |
1 |
respondens autem Sophar Naamathites dixit -
|
2 |
idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur -
|
3 |
doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi -
|
4 |
hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram -
|
5 |
quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti -
|
6 |
si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit -
|
7 |
quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est -
|
8 |
velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna -
|
9 |
oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus -
|
10 |
filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum -
|
11 |
ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient -
|
12 |
cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua -
|
13 |
parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo -
|
14 |
panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus -
|
15 |
divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus -
|
16 |
caput aspidum suget occidet eum lingua viperae -
|
17 |
non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri -
|
18 |
luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit -
|
19 |
quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam -
|
20 |
nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit -
|
21 |
non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius -
|
22 |
cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum -
|
23 |
utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum -
|
24 |
fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum -
|
25 |
eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles -
|
26 |
omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo -
|
27 |
revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum -
|
28 |
apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei -
|
29 |
haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino -
|