| Chapter 23 |
1 |
respondens autem Iob dixit -
|
2 |
nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum -
|
3 |
quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius -
|
4 |
ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus -
|
5 |
ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi -
|
6 |
nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat -
|
7 |
proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum -
|
8 |
si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum -
|
9 |
si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum -
|
10 |
ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit -
|
11 |
vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea -
|
12 |
a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius -
|
13 |
ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit -
|
14 |
cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei -
|
15 |
et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor -
|
16 |
Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me -
|
17 |
non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo -
|