| Chapter 25 |
1 |
respondens autem Baldad Suites dixit -
|
2 |
potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis -
|
3 |
numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius -
|
4 |
numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere -
|
5 |
ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius -
|
6 |
quanto magis homo putredo et filius hominis vermis -
|