| Chapter 27 |
1 |
addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit -
|
2 |
vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam -
|
3 |
quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis -
|
4 |
non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium -
|
5 |
absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea -
|
6 |
iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea -
|
7 |
sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus -
|
8 |
quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius -
|
9 |
numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia -
|
10 |
aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore -
|
11 |
docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam -
|
12 |
ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini -
|
13 |
haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient -
|
14 |
si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane -
|
15 |
qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt -
|
16 |
si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta -
|
17 |
praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet -
|
18 |
aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum -
|
19 |
dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet -
|
20 |
adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas -
|
21 |
tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo -
|
22 |
et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet -
|
23 |
stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius -
|