| Chapter 33 |
1 |
audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta -
|
2 |
ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis -
|
3 |
simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur -
|
4 |
spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me -
|
5 |
si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste -
|
6 |
ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum -
|
7 |
verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis -
|
8 |
dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi -
|
9 |
mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me -
|
10 |
quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi -
|
11 |
posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas -
|
12 |
hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine -
|
13 |
adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi -
|
14 |
semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit -
|
15 |
per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo -
|
16 |
tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam -
|
17 |
ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia -
|
18 |
eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium -
|
19 |
increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit -
|
20 |
abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis -
|
21 |
tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur -
|
22 |
adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis -
|
23 |
si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem -
|
24 |
miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier -
|
25 |
consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae -
|
26 |
deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam -
|
27 |
respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi -
|
28 |
liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret -
|
29 |
ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos -
|
30 |
ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium -
|
31 |
adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar -
|
32 |
si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum -
|
33 |
quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam -
|