| Chapter 35 |
1 |
igitur Heliu haec rursum locutus est -
|
2 |
numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum -
|
3 |
dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero -
|
4 |
itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum -
|
5 |
suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit -
|
6 |
si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum -
|
7 |
porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet -
|
8 |
homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua -
|
9 |
propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum -
|
10 |
et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte -
|
11 |
qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos -
|
12 |
ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum -
|
13 |
non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur -
|
14 |
etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum -
|
15 |
nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde -
|
16 |
ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat -
|