| Chapter 41 |
1 |
non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo -
|
2 |
quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt -
|
3 |
non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis -
|
4 |
quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit -
|
5 |
portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido -
|
6 |
corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus -
|
7 |
una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas -
|
8 |
una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur -
|
9 |
sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi -
|
10 |
de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae -
|
11 |
de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis -
|
12 |
halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur -
|
13 |
in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas -
|
14 |
membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur -
|
15 |
cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus -
|
16 |
cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur -
|
17 |
cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax -
|
18 |
reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes -
|
19 |
non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae -
|
20 |
quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam -
|
21 |
sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum -
|
22 |
fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt -
|
23 |
post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem -
|
24 |
non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret -
|
25 |
omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae -
|