| Chapter 3 |
1 |
canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui -
|
2 |
Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me -
|
3 |
multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper -
|
4 |
tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum -
|
5 |
voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper -
|
6 |
ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me -
|
7 |
non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus -
|
8 |
quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti -
|
9 |
Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper -
|