| Chapter 16 |
1 |
oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii -
|
2 |
de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates -
|
3 |
probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti -
|
4 |
cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis -
|
5 |
sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea -
|
6 |
ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum -
|
7 |
mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium -
|
8 |
a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me -
|
9 |
a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt -
|
10 |
adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe -
|
11 |
incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram -
|
12 |
similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis -
|
13 |
surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus -
|
14 |
a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum -
|
15 |
ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua -
|