| Chapter 21 |
1 |
victori pro cervo matutino canticum -
|
2 |
Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei -
|
3 |
Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi -
|
4 |
et tu sancte habitator Laus Israhel -
|
5 |
in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos -
|
6 |
ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi -
|
7 |
ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis -
|
8 |
omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput -
|
9 |
confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum -
|
10 |
tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae -
|
11 |
in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu -
|
12 |
ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor -
|
13 |
circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me -
|
14 |
aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens -
|
15 |
sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei -
|
16 |
aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me -
|
17 |
circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos -
|
18 |
numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me -
|
19 |
diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem -
|
20 |
tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina -
|
21 |
erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam -
|
22 |
salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me -
|
23 |
narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te -
|
24 |
qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum -
|
25 |
et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit -
|
26 |
apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum -
|
27 |
comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum -
|
28 |
recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium -
|
29 |
quia Domini est regnum et dominabitur gentibus -
|
30 |
comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem -
|
31 |
et anima eius ipsi vivet semen serviet ei -
|
32 |
narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit -
|