| Chapter 24 |
1 |
David ad te Domine animam meam levabo -
|
2 |
Deus meus in te confisus sum ne confundar -
|
3 |
ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur -
|
4 |
confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me -
|
5 |
deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die -
|
6 |
recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt -
|
7 |
peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine -
|
8 |
bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via -
|
9 |
deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam -
|
10 |
omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius -
|
11 |
propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est -
|
12 |
quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit -
|
13 |
anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram -
|
14 |
secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis -
|
15 |
oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos -
|
16 |
respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego -
|
17 |
tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me -
|
18 |
vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea -
|
19 |
vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me -
|
20 |
custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te -
|
21 |
simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te -
|
22 |
redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis -
|