| Chapter 34 |
1 |
David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me -
|
2 |
adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum -
|
3 |
evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum -
|
4 |
confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi -
|
5 |
fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat -
|
6 |
sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos -
|
7 |
quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae -
|
8 |
veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum -
|
9 |
anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua -
|
10 |
omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento -
|
11 |
surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me -
|
12 |
reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae -
|
13 |
ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur -
|
14 |
quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar -
|
15 |
et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam -
|
16 |
scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis -
|
17 |
Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam -
|
18 |
confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te -
|
19 |
non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo -
|
20 |
non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant -
|
21 |
et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster -
|
22 |
vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me -
|
23 |
consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam -
|
24 |
iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi -
|
25 |
ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum -
|
26 |
confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me -
|
27 |
laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui -
|
28 |
et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam -
|