| Chapter 37 |
1 |
canticum David in commemoratione -
|
2 |
Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me -
|
3 |
quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua -
|
4 |
non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei -
|
5 |
quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me -
|
6 |
conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae -
|
7 |
adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam -
|
8 |
quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea -
|
9 |
evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei -
|
10 |
Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus -
|
11 |
cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum -
|
12 |
cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt -
|
13 |
et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur -
|
14 |
ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum -
|
15 |
et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones -
|
16 |
te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus -
|
17 |
quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur -
|
18 |
quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper -
|
19 |
quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo -
|
20 |
inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter -
|
21 |
et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum -
|
22 |
ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me -
|
23 |
festina in auxilium meum Domine salutis meae -
|