| Chapter 38 |
1 |
pro victoria Idithun canticum David -
|
2 |
dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me -
|
3 |
obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est -
|
4 |
incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni -
|
5 |
locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit -
|
6 |
ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper -
|
7 |
tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea -
|
8 |
nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es -
|
9 |
ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me -
|
10 |
obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti -
|
11 |
tolle a me plagas tuas -
|
12 |
a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper -
|
13 |
audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei -
|
14 |
parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam -
|