| Chapter 47 |
1 |
canticum psalmi filiorum Core -
|
2 |
magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo -
|
3 |
specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni -
|
4 |
Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando -
|
5 |
quia ecce reges congregati sunt venerunt simul -
|
6 |
ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt -
|
7 |
horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis -
|
8 |
in vento uredinis confringes naves maris -
|
9 |
sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper -
|
10 |
aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui -
|
11 |
secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua -
|
12 |
laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua -
|
13 |
circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius -
|
14 |
ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima -
|
15 |
quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte -
|