| Chapter 63 |
1 |
victori canticum David -
|
2 |
audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam -
|
3 |
absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem -
|
4 |
qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum -
|
5 |
ut sagittarent in absconditis simplicem -
|
6 |
subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos -
|
7 |
scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo -
|
8 |
sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum -
|
9 |
et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos -
|
10 |
et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent -
|
11 |
laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde -
|